Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

persequentes

Deut 28:45 Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.
Ios 8:6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius.
Ios 8:20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
I Par 10:2 Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
Iudith 15:4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes, quos invenire potuissent.
Ps 118:150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt.