Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

perierunt

Num 16:33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
II Reg 1:27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
Iudith 8:25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
Iudith 16:14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
Ps 72:19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
Eccles 9:6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.
Eccli 9:9 Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
Eccli 44:9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
Ier 48:36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
Bar 3:27 Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt,
Ioël 1:16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio?
I Mach 11:18 Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.
I Mach 13:4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.
I Mach 13:49 Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
II Mach 8:19 Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quæ facta sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt:
Mt 10:6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.
Mt 15:24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
I Cor 10:9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
I Cor 10:10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
I Cor 15:18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
Iudae 1:11 Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!
Apoc 18:14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.