Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

peribitis

Lev 10:7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.
Deut 8:20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
I Reg 12:25 Quod si perseveraveritis in malitia: et vos et rex vester pariter peribitis.
Esth 4:14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
Ps 9:37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius.
Dan 2:5 Et respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.
Lc 13:3 Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Lc 13:5 Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.