Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pergemus

Gen 43:4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:
Ex 8:27 Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis.
Ex 10:9 Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.
Num 32:17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
Num 32:27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
Num 32:32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
Ruth 1:10 et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum.
Ier 42:14 dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus: