Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

percipe

Ps 5:2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.
Ps 16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Ps 38:13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Ps 53:4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
Ps 83:9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob.
Ps 85:6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.
Ps 142:1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom, filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.
Isa 1:2 Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
Bar 3:9 Audi, Israël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam.