Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

paveas

Deut 1:21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.
Deut 31:8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.
I Par 22:13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et judicia, quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël: confortare, et virilter age; ne timeas, neque paveas.
I Par 28:20 Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Prov 3:25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Ier 30:10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus: neque paveas, Israël, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
Ier 46:27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob: et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.