Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

panibus

Ex 16:12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
Ex 23:25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
Ex 29:34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
Ex 35:13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
Ex 39:35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus;
Ex 40:21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Lev 8:32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
Lev 21:22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
Lev 23:18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
Lev 23:20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
Num 15:19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
I Reg 2:5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est.
I Reg 16:20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
II Reg 16:1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.
Ps 131:15 Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus.
Prov 12:11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Prov 20:13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus.
Prov 22:9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
Prov 28:19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
Eccli 31:28 Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.
Eccli 41:24 de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti:
Isa 21:14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.
Isa 55:2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me; et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Ier 44:17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.
Mt 14:19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Mc 6:41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
Mc 6:52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.
Mc 8:4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
Lc 9:16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
Lc 15:17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!
Io 6:13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.
Io 6:26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.