Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ornamenta

Idc 8:21 Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
II Reg 1:24 Filiæ Israël super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
Bar 6:8 Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.
I Mach 3:49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies,
II Mach 2:2 Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.