Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

orbem

I Reg 2:8 Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
I Par 16:30 Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
Esth 13:2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Iob 1:5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos; consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
Iob 9:13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
Iob 34:13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?
Ps 9:9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, judicabit populos in justitia.
Ps 32:8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Ps 48:2 Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:
Ps 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
Ps 92:1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Ps 95:10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.
Ps 95:13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Ps 97:9 a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
Sap 1:7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Sap 2:24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
Sap 9:3 ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet:
Sap 9:9 et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
Sap 11:18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
Sap 14:14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum; et ideo brevis illorum finis est inventus.
Isa 14:17 qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem?
Ier 10:12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:
Ier 51:15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.
Bar 6:61 et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis:
Dan 3:45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
Act 17:31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate in viro, in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
Heb 1:6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
Heb 2:5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
Apoc 3:10 quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
Apoc 12:9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.