Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

operum

Ex 1:11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
Ex 5:6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens:
Ex 5:10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
Ex 5:13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.
II Reg 23:20 Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
IV Reg 22:9 Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod præceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam, quæ reperta est in domo Domini: et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini.
I Par 16:4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israël:
I Par 28:14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
II Par 2:18 Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides in montibus cæderent: tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi.
II Par 9:29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat.
II Par 13:22 Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.
II Par 24:12 quam dederunt rex et Jojada his, qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.
II Par 28:26 Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
II Esd 10:37 et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.
Esth 13:8 Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
Ps 76:12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum;
Ps 77:7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant;
Ps 103:13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra;
Ps 105:13 Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus; et non sustinuerunt consilium ejus.
Ps 110:6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
Eccles 8:10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
Eccles 8:17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Sap 2:4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
Sap 7:16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
Sap 8:4 Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.
Eccli 11:29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
Eccli 16:15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
Eccli 17:7 Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum:
Eccli 17:8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus.
Eccli 38:31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
Eccli 42:15 Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.
Eccli 43:36 Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus.
Bar 3:18 qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?
Ezech 27:16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum: gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
Ezech 27:18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
I Mach 2:51 et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum.
Tit 2:7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
Tit 2:14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
Heb 10:24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: