Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

operamini

Ex 5:18 Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Ps 6:9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Ps 57:3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
Mich 2:1 Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
Mt 7:23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Phil 2:12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
Col 3:23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
Iac 2:9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.