Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

observabat

II Par 33:6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores: multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
Tob 1:8 Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
Esth 2:20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
I Mach 1:60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.
II Mach 14:29 sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua præceptum perficeret.