Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

noverunt

Num 31:17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate:
Ios 24:31 Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël.
I Par 28:21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.
I Esd 7:25 Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides ut judicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
Iob 24:1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Ps 9:11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
Ps 78:6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt;
Ps 118:79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
Eccles 9:5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Ier 9:16 Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.
I Mach 4:33 Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
Io 10:5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
Io 16:3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
Act 26:4 Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
II Thess 1:8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,