Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nati

Gen 10:21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
Gen 25:26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Gen 35:26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
Gen 36:5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Gen 46:27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
Gen 48:5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
Gen 50:22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
Lev 25:45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
Deut 23:8 Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
Deut 28:57 et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
Ios 5:7 Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
I Reg 5:6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villæ et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnæ in civitate.
II Reg 3:5 Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron.
II Reg 5:14 et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
II Reg 21:22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
I Par 1:19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.
I Par 2:3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
I Par 2:9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.
I Par 3:1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
I Par 3:4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
I Par 3:5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel,
I Par 4:2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi.
I Par 7:3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.
I Par 14:4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
I Par 26:6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
I Esd 10:3 percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat.
Ps 44:17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.
Ps 108:13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
Sap 2:2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
Sap 5:13 sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
Eccli 41:12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
Eccli 44:8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.
Eccli 44:9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
Eccli 44:9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
Ier 16:3 Quia hæc dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quæ genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:
Ier 22:26 et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.
I Mach 1:40 Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati ejus reliquerunt eam.
Mt 19:12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
Io 1:13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
Io 8:41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
Io 9:32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
Io 11:37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
Act 2:8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?
Rom 9:11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),