Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nascitur

Gen 2:11 Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
Num 3:13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
Idc 13:14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat.
Iob 5:7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
Eccli 14:19 Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.