Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mundare

II Par 29:17 Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt.
Ezech 24:13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
I Mach 4:36 Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
Mt 8:2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Mt 8:3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Mc 1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
Mc 1:41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
Lc 5:12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Lc 5:13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.