Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multiplicabit

Deut 7:13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.
Deut 17:16 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
Iob 9:17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
Iob 40:22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
Dan 11:39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
II Cor 9:10 Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ: