Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mulieris

Ex 21:22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
Lev 24:10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.
Ios 2:1 Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
Ios 6:22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
Idc 4:9 Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.
Idc 11:1 Fuit illo Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
Idc 20:3 (Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
Ruth 4:5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua.
Ruth 4:17 Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David.
I Reg 20:30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ?
III Reg 3:19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte. Dormiens quippe oppressit eum.
III Reg 7:14 filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
III Reg 17:17 Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
II Par 2:14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
Prov 5:2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
Prov 30:20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
Eccli 9:9 Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
Eccli 9:11 Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
Eccli 25:17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
Eccli 25:19 et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris:
Eccli 25:23 et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
Eccli 25:24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
Eccli 25:26 Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam.
Eccli 25:28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
Eccli 26:12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
Eccli 26:16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
Eccli 26:21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
Eccli 26:23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
Eccli 26:24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
Eccli 36:24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
Eccli 41:25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati.
Ier 3:3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.
Ier 48:41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,
Ier 49:22 Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis.
Ezech 16:30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis?
Io 4:39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
Act 16:1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
I Cor 11:3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
Eph 5:23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
Apoc 17:7 Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem.