Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

moraretur

Gen 26:8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
II Reg 19:32 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi, cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis.
Tob 8:23 Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se.
Esth 12:5 Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
Act 7:2 Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan,
Act 9:43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.