Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

misericordiarum

II Par 6:42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.
II Par 32:32 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiæ filii Amos prophetæ, et in libro regum Juda et Israël.
II Par 35:26 Reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini,
Ps 24:6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
Isa 63:7 Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Lam 3:32 CAPH. Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
II Cor 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,