Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

maria

II Esd 9:6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.
Iob 26:12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
Ps 23:2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
Isa 23:6 Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!
Dan 3:78 Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 11:45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.