Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mandatorum

Num 15:39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
Ps 102:18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Ps 118:32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Ps 118:35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
Eccli 11:21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
Eccli 32:27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.
Bar 4:1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
Bar 4:13 Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
I Cor 7:19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
Eph 2:15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: