Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

maledicti

I Reg 26:19 Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini: qui ejecerunt me hodie, ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis.
Ps 118:21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Eccli 27:23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio:
Mal 3:9 Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota.
Mt 25:41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
Io 7:49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
I Tim 5:14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.