Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

majestas

II Par 7:1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.
II Par 7:2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
Ezech 43:4 Et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem.
II Mach 2:8 et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc.
Act 19:27 Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia, et orbis colit.