Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

magnificata

Ex 15:6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.
I Reg 26:24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
Iudith 12:18 Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
Ps 56:11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Ps 91:6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
Ps 103:24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.