Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

locutum

II Reg 1:16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
Ps 16:10 adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam.
Ps 65:14 quæ distinxerunt labia mea; et locutum est os meum, in tribulatione mea.
Ps 143:8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Ps 143:11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Isa 1:20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isa 9:17 Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isa 40:5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Isa 58:14 tunc delectaberis super Domino; et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui; os enim Domini locutum est.
Mich 4:4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.
Lc 1:70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: