Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

liber

Gen 5:1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Ex 21:2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
Ex 21:5 Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber:
Iob 3:19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Ps 87:6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Eccli 24:32 Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
Isa 29:12 Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege; et respondebit: Nescio litteras.
Isa 34:4 Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Isa 50:1 Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Bar 4:1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
Ezech 2:9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.
Mal 3:16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.
Lc 4:17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
I Cor 7:21 Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere.
I Cor 7:22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
I Cor 9:1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?
I Cor 9:19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
Gal 3:28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Eph 6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
Col 3:11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.
Apoc 6:14 et cælum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt:
Apoc 6:15 et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium:
Apoc 20:12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: