Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

laus

Ex 15:2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.
Deut 10:21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
I Par 29:11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Iudith 13:25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri.
Iob 20:5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
Ps 21:4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
Ps 21:26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Ps 33:2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
Ps 47:11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.
Ps 117:14 Fortitudo mea et laus mea Dominus; et factus est mihi in salutem.
Ps 149:1 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.
Eccli 15:9 Non est speciosa laus in ore peccatoris,
Eccli 15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
Isa 12:2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isa 42:10 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum.
Ier 17:14 Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es.
Ier 30:19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Rom 2:29 sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
I Cor 4:5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
II Cor 8:18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:
Phil 4:8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.