Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

laudem

Deut 26:19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.
II Par 33:16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël.
Ps 8:3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Ps 34:28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.
Ps 50:17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
Ps 70:14 Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
Ps 78:13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
Ps 101:22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem,
Ps 105:12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
Ps 108:2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
Ps 118:164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
Sap 15:19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere; effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.
Eccli 24:4 et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens:
Eccli 39:14 Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia.
Eccli 44:15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.
Eccli 45:19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus.
Eccli 51:17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.
Isa 42:8 Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
Isa 42:12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
Isa 43:21 Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit.
Isa 49:13 Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
Isa 54:1 Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.
Isa 55:12 Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu.
Isa 60:6 Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
Isa 61:11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.
Isa 62:7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
Isa 63:7 Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Ier 7:16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem. et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
Ier 11:14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
Ier 13:11 Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam, et non audierunt.
Ier 33:9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
Amos 4:5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.
Mich 2:9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
Soph 3:19 Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem, et eam quæ ejecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,
Soph 3:20 in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.
Mt 21:16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
Lc 18:43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Rom 13:3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
Eph 1:6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
Eph 1:12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo;
Eph 1:14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
Phil 1:11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
I Petr 1:7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:
I Petr 2:14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: