Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

laudabilis

Ex 15:11 Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
Lev 19:24 Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
I Par 16:25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
Ps 47:2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Ps 95:4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos;
Ps 144:3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis.
Eccli 37:25 Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.
Dan 3:52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
Dan 3:55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
Dan 3:56 Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.