Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

laqueos

Ps 10:7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Ps 63:6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
Prov 11:15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.
Prov 21:6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Eccli 9:3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
Ier 5:26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
Ier 18:22 audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.