Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lanam

Ps 147:16 Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit.
Prov 31:13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
Isa 51:8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit; et justitia mea in generationes generationum.
Osee 2:5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
Osee 2:9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus.