Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

laboraverunt

Ps 126:1 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Eccli 16:27 Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
Ier 9:5 et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent laboraverunt.
I Mach 10:15 Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt:
I Mach 10:81 Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum.
Io 4:38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
Phil 4:3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.