Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lætitiam

II Esd 8:12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam: quia intellexerant verba, quæ docuerat eos.
II Esd 12:27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
Ps 4:7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo.
Ps 50:10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
Ps 50:14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
Eccles 2:26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Eccles 8:15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Sap 8:16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.
Eccli 1:12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
Isa 9:3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
Isa 29:19 Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;
Isa 35:10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Isa 51:11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur; et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
Ier 15:16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
Zach 8:19 Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.