Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justificatus

Iob 33:12 Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
Lc 18:14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
Rom 4:2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Rom 6:7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
I Cor 4:4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est.
Iac 2:21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?