Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

judica

Lev 19:15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
Ps 5:11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
Ps 53:3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Ps 73:22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
Ps 81:8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
Prov 31:9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
Lam 3:59 RES. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me: judica judicium meum.
I Mach 7:42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius.