Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

invocaverunt

I Par 5:20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
Ps 13:5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Ps 52:6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Ps 78:6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt;
Sap 11:4 Sitierunt, et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
Eccli 48:22 Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.
Ier 10:25 Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.