Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

invocans

Ex 34:5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
II Mach 7:37 Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
II Mach 14:46 et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.
II Mach 15:22 Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: