Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

invia

Esth 16:24 Omnis autem provincia et civitas, quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiæ.
Ps 62:3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Isa 35:1 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
Ier 50:12 confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.
Ezech 14:15 Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias:
Ezech 19:13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.