Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

intelliget

Ios 22:22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:
Iob 14:21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
Ps 91:7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
Ps 93:7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
Ps 106:43 Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?
Prov 19:25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
Isa 32:4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Isa 52:13 Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
Osee 14:10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.