Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

intelligas

Ios 1:7 Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
II Reg 14:20 Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
III Reg 2:3 et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
Iob 38:20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
Eccli 5:13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
II Mach 7:28 Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: