Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inimicus

Ex 15:9 Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
Ex 23:22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
Num 35:21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
Deut 4:42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere:
Deut 28:57 et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
Ios 20:5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus.
I Reg 18:29 Et Saul magis cœpit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
III Reg 8:37 Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas,
Esth 7:6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.
Iob 27:7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.
Ps 7:6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
Ps 12:3 Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
Ps 12:5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
Ps 40:12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
Ps 41:10 Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
Ps 42:2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Ps 54:13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
Ps 73:3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Quanta malignatus est inimicus in sancto!
Ps 73:10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
Ps 73:18 Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Ps 88:23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Ps 142:3 Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
Prov 24:17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
Prov 25:21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:
Prov 26:24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
Eccli 6:1 Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.
Eccli 12:8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
Eccli 12:15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
Eccli 12:16 In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine.
Eccli 12:18 In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas.
Eccli 23:3 et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
Lam 1:9 TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
Lam 1:16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
Lam 2:4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.
Lam 2:5 HE. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
Lam 2:22 THAU. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
Lam 4:12 LAMED. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
Bar 4:25 Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
Ezech 35:5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
Ezech 36:2 Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis:
Osee 8:3 Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum.
I Mach 13:51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.
II Mach 10:26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
Mt 13:25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
Rom 12:20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
Gal 4:16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
Iac 4:4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.