Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inimico

Deut 28:48 Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
II Reg 22:18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
I Esd 8:22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitates: et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.
Eccli 8:8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
Eccli 12:10 Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius:
Eccli 19:8 Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare:
Ier 18:17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.
Nah 3:11 Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico.