Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inimici

Ex 23:4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
Lev 26:8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
Lev 26:32 Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
Num 10:35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
Deut 28:55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
Deut 32:31 Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices.
Deut 33:29 Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
Idc 5:31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.
I Reg 25:26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.
II Reg 4:8 et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
II Reg 18:32 Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.
I Esd 8:31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
II Esd 4:15 Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.
II Esd 6:1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
II Esd 6:16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes, quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
Esth 13:15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere.
Ps 6:11 Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.
Ps 24:3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
Ps 26:2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Ps 30:9 Nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos.
Ps 37:17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Ps 40:8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.
Ps 41:11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
Ps 43:17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
Ps 54:4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
Ps 55:3 Conculcaverunt me inimici mei tota die; quoniam multi bellantes adversum me.
Ps 55:10 tunc convertentur inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Ps 60:4 quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
Ps 63:2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
Ps 65:3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
Ps 67:2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
Ps 68:5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam.
Ps 70:10 Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum;
Ps 71:9 Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.
Ps 77:61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Ps 79:7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
Ps 82:3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
Ps 88:52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.
Ps 91:10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
Ps 91:10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
Ps 101:9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:
Ps 105:10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
Ps 105:42 Et tribulaverunt eos inimici eorum; et humiliati sunt sub manibus eorum;
Ps 106:2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
Ps 118:139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Ps 138:22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
Sap 11:5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt,
Sap 15:14 Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi:
Sap 16:4 Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
Eccli 4:22 Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.