Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

increpationibus

Iob 23:4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
Ps 38:12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Prov 5:12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Prov 15:32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
Sap 12:26 Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
Ezech 5:15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.