Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

implete

Gen 9:7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
Lev 25:18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
Num 32:24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete.
Deut 29:9 Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
Ier 51:11 Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.
Ezech 9:7 Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
Mt 23:32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
Phil 2:2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,