Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

impleatur

Gen 41:32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
Lev 19:29 Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
Lev 25:29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
II Par 1:9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ.
Iob 8:21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
Iob 20:23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum!
Dan 9:24 Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Lc 14:23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
Lc 22:16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
Io 15:11 Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Io 17:12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
II Tim 4:17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.