Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

immolaverunt

I Reg 1:25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
I Reg 6:15 Levitæ autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam, quæ erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitæ obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.
I Reg 11:15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.
II Par 15:11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis, et præda, quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
II Par 29:24 et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis: pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato.
II Esd 12:42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum, et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
Ps 105:37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
Ezech 20:28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum: et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suæ, et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ, et libaverunt libationes suas.
Ion 1:16 Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.