Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ieris

Gen 13:9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
III Reg 2:42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi: Quacumque die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?
III Reg 13:17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
Mt 8:19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
Lc 9:57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.