Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

humiliatum

III Reg 21:29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
Ps 50:19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Ps 106:12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
Eccli 40:3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:
Isa 53:4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Lam 2:5 HE. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.